- CADERE
- CADEREmaximum olim AAurigarum, in Circensibus, dehonestamentum fuit; unde id maxime Antagonistas egisse, ut adversarios praecipitarent e curru, discimus ex Statio Theb. l. 6. v. 474.Hic anteps sortuna diu decernere primumAusa venit ruit Haemonium, dum servidus instasAdmetum superare Thoas, nec praetulit ullamFrater opem. velit ille quidem, sed Martius anteObstitit Hippodumus, mediasque immissit habenas.Atque hinc Dio Chrysostomus Orat. 32. Νυνὶ δὲ τὸ μὶν τῶ ῆειόχων τινὰ ἐκπεσεῖν ἐκ. τοῦδίφρου, δεινὸν ἡγεῖςθε, καὶ συμφορὰν. πασῶν μεγίςτηνι, αὐτοὶ δὲ ἐκπίπτεντες εν τȏυ κέσμου τȏυ προσήκοντος, καὶ τῆς ἀξίας τῆς ἑαυσῶν οὑφροντίζετε. Nunc quidem aurigam aliquem cadere de curru, grave iudicatis, imo calamitatum omnium maximam: at cum ipsi exciditis decore ac dignitate vestrâ, curae non habetis. Quae confer, si placet, cum doctis ingeniosisque Hendecasyllabis Sidonii in Narbone; qui studium insanum in Spectaculis vulgi, etiam, afflictis illis temporibus, indicat obiter; deditâ vero operâ Salvianus, qui, spoliatis exhaustisque a Barbaris civitatibus, cum Imperatores aliqui succurrere vellent, dementes homines ante omnia Circenses postulâsse scribit. Vide Casp. Barthium Animadversion. ad Statium l. 3. p. 529. Sed et excussô Aurigâ, principatu Claudii Caesaris, quadrigas eius currus aemulos non minus astu, quam velocitadte, praevertisse, et post decursa legitima spatia, ad locum plamae, sponte constitisse, velut victoriae praemium postulantes, tradit Solinus c. 45. Vide quoque infra in voce Rutumanna.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.